Podchaser Logo
Home
Regimen Finlandiae cecidit

Regimen Finlandiae cecidit

Released Friday, 15th March 2019
Good episode? Give it some love!
Regimen Finlandiae cecidit

Regimen Finlandiae cecidit

Regimen Finlandiae cecidit

Regimen Finlandiae cecidit

Friday, 15th March 2019
Good episode? Give it some love!
Rate Episode

Regimen Finlandiae munere suo fungi desiit. Hoc factum est postridie Nonas Martias (8. 3.), cum princeps minister Juha Sipilä praesidenti rei publicae Sauli Niinistö petitionem dimissionis proposuit. Qui quidem veniam petenti dedit, sed eum rogavit, ut administratio eius, quamvis potestate politica careret, negotia publica expedire pergeret. (Reijo Pitkäranta)

Quid Juha Sipilä dixerit

Causa, cur regimen principis ministri Juha Sipilä caderet, ibi invenitur, quod ei non contigit, ut renovationem rei socialis et sanitatis ad effecrum perduceret. Sipilä, cum rationem decreti sui publice redderet, ait se vocem suam internam in consilio faciendo audivisse. Idem dixit se memorem fuisse sententiae, quae diceret ”exitum acta probare’. (Reijo Pitkäranta)

De rebus Venetiolae

Res Venetiolae in maximam confusionem vocatae sunt, ut vel inde apparet, quod illa civitas in praesenti a binis praesidentibus administratur. Quorum unus est Nicolas Maduro, alter Juan Guaidó, dux oppositionis. Incolae Venetiolae his septimanis fame, inopia medicamentorum, intermissionibus electricitatis laboraverunt. Ministri tamen recusaverunt, quominus ab Americanis auxilium peterent.(Reijo Pitkäranta)

De Estonibus in Finlandia

Estones, qui ab anno bis millesimo in Finlandiam immigraverunt, inopiam operariorum hic levant. Hodie quidem plures sunt, qui in patriam redeunt. In Finlandia habitare illis ut antea non iam libet, quod mercedes in Estonia auctae sunt, cum sumptus victuales in Finlandia magni pretii essent.(Satu Tuominen)

De natura Finlandiae

Natura Finlandiae usque pauperescit, ut ex investigatione nuper divulgata patet. Ex generibus herbarum et animantium duodecim fere centesimae in periculum adductae sunt. Abhinc decem annos illa copia paene duabus centesimis minor erat. Interitus praesertim ad aves pertinet, quam ob rem verbi causa Passer domesticus e Finlandia omnino evanescere videtur.(Reijo Pitkäranta)

Memoria Rembrandtiana

Hoc anno trecenti quinquaginta anni acti sunt, cum Rembrandt, artifex Nederlandensis celeberrimus, mortuus est. Ad memoriam eius recolendam in Nederlandia per totum annum complures expositiones instituuntur, quibus opera eius in publico proposita sunt. Rembrandt omnino quadringentas fere picturas et magnum numerum aliorum operum artis post se reliquit.(Reijo Pitkäranta)

Res athletica renovatur

Ambulatio quinquaginta chiliometrorum ex eventibus athleticis maioibus auferetur. Ita constitutum est in conventu, quem Foedus internationale athleticae levis (IAAF) Quatariae habuit. Id decretum post ludos Olympicos in urbe Tokio futuros (2020) valere incipiet. Postea de principatu ambulandi tantum in spatiis brevioribus certabitur.(Reijo Pitkäranta)

Show More
Rate

Join Podchaser to...

  • Rate podcasts and episodes
  • Follow podcasts and creators
  • Create podcast and episode lists
  • & much more

Episode Tags

Do you host or manage this podcast?
Claim and edit this page to your liking.
,

Unlock more with Podchaser Pro

  • Audience Insights
  • Contact Information
  • Demographics
  • Charts
  • Sponsor History
  • and More!
Pro Features