Podchaser Logo
Home
Ictus in duas meschitas Novae Zelandiae

Ictus in duas meschitas Novae Zelandiae

Released Friday, 22nd March 2019
Good episode? Give it some love!
Ictus in duas meschitas Novae Zelandiae

Ictus in duas meschitas Novae Zelandiae

Ictus in duas meschitas Novae Zelandiae

Ictus in duas meschitas Novae Zelandiae

Friday, 22nd March 2019
Good episode? Give it some love!
Rate Episode

In urbe Christchurch Novae Zelandiae Idibus Martiis (15.3.) ictus terroristicus in duas meschitas factus est, in quibus inter preces postmeridianas quinquaginta homines sclopetando occisi, totidem fere vulnerati sunt. Inter victimas erant Pakistani, Turci, Arabes Saudiani, Indonesiani, Malesiani. Auctor sceleris est iuvenis Australianus duodetriginta annorum. Occisor brevi captus et carceratus est. In interreti descripserat se nationalistam et razistam et negaverat se ad ullum ordinem aut gregem pertinere. Se voluisse ulcisci mortem Europaeorum, qui in ictibus terroristicis aggressorum islamicorum perissent. Nuntiavit se advocatum in iudicio nolle et semet ipsum rem suam acturum esse.

Volatus Boeing 737 MAX 8 vetiti

Postquam aeroplanum Boeing 737 MAX 8 nuper (10.3.) in Aethiopia magna cum strage cecidit, volatus eius generis aeroplani primum in tota Europa, deinde in USA et multis aliis in terris vetiti sunt. In similem calamitatem simile aeroplanum Boeing mense Octobri in Indonesia inciderat. Utraque calamitas paulo post, quam aeroplanum ascendit, accidit, et primae investigationes, de quibus Wall Street Journal rettulit, indicant alias quoque similitudines in his infortuniis esse. Quia securitas aeroplani ita in dubium vocata est, volatus eius intermissi erunt, donec causis calamitatis certius cognitis reparationes necessariae in eo perficiantur.

Sculptura Leonardi da Vinci reperta?

In museo Londiniensi (Victoria & Albert Museum) est sculptura ”Virgo et puer ridens”, quam experti Italiani censent a Leonardo da Vinci factam esse. Si recte sentiunt, sculptura est unica, quae ex operibus sculptilibus Leonardi restat. Semper constabat Leonardum sculpturas fecisse, sed nulla ex illis adhuc agnita est. Virgo Maria est in sculptura largis et multiplicibus vestibus induta, quae per crura eius demanant. Eodem tempore, quo opus factum esse creditur, Leonardo da Vinci similes Virginis imagines delineavit. Altera indicatio auctoris est vultus pueri ridentis, cui similes etiam in picturis linearibus Leonardi apparent.

Lex de matrimonio mutatur

Matrimonium ex lege Finniae ab aetate duodeviginti annorum iungi potest. Certis de causis licentia matrimonii etiam minus duodeviginti annos natis concedi potuit, sed nunc hac licentia desistitur. Causa mutationis est sollicitudo de salute liberorum. Exempli gratia causae religiosae aut culturales ad licentiam concedendam non habentur satis bonae. Usum, ex quo matrimonium a minorennibus iungi possit, omnes fere terrae septentrionales iam deposuerunt aut depositurae sunt. Quae cum ita sint, minorennes nulla licentia exceptionali nubere vel coniugem ducere poterunt. Mutatio legis matrimonialis Finnorum, a praesidente rei publicae confirmata, Kalendis Iuniis valere incipiet.

Tuomo Pekkanen

Show More
Rate

Join Podchaser to...

  • Rate podcasts and episodes
  • Follow podcasts and creators
  • Create podcast and episode lists
  • & much more

Episode Tags

Do you host or manage this podcast?
Claim and edit this page to your liking.
,

Unlock more with Podchaser Pro

  • Audience Insights
  • Contact Information
  • Demographics
  • Charts
  • Sponsor History
  • and More!
Pro Features