Podchaser Logo
Home
Quid Niinistö dixerit

Quid Niinistö dixerit

Released Friday, 29th March 2019
Good episode? Give it some love!
Quid Niinistö dixerit

Quid Niinistö dixerit

Quid Niinistö dixerit

Quid Niinistö dixerit

Friday, 29th March 2019
Good episode? Give it some love!
Rate Episode
In Finlandia mense Aprili comitia parlamentaria habebuntur. Praesidens Sauli Niinistö una cum praesidibus omnium factionum flagitat, ut in civitate pax comitialis servetur. ”Nemo”, inquit, ”candidatos ullis minationibus aut actibus violentis perturbet!” Constat his diebus apud nos bis evenisse, ut quis alicui politico vim inferre conaretur.(Reijo Pitkäranta)Trump non accusaturRobert Mueller, accusator specialis Americanus, postquam in actiones praesidendis Donald Trump duos annos inquisivit, opus suum perfecit. Ei propositum erat investigare, num Trump, dum praesidatum ambit, cum Russis collusisset. William Barr, minister iustitiae, negavit in relatione recens facta ulla argumenta inveniri, quae probarent praesidentem contra legem egisse. (Reijo Pitkäranta)Isis tandem devictusIsis, ordo islamitarum terroristicus, iam devictus est. Ultimus locus, ubi bellatores eius adhuc vehementer resistebant, erat vicus nomine Baghuz in confinio Iraquiae et Syriae situs. Copiis Americanis et militibus Syriae democraticis multos menses pugnandum erat, ante quam iis contigit, ut illum vicum in libertatem vindicarent.(Reijo Pitkäranta)Reclamationes AlgeriaeIn Algeria reclamationes vehementes contra praesidentem Abdelaziz Bouteflika continuantur. Bouteflika, qui Algeriae iam per duo decennia praeest, cives suos ad iram irritavit, cum nuntiaret se in proximis comitiis praesidentatum denuo petiturum esse. Quamvis consilio suo deinde destiterit, id non satis putant protestatores, qui postulent, ut Bouteflika statim munus deponat.(Saara Honkanen)Navis in periculo maritimoDie Saturni (23.3.) navis nomine Viking Sky in ora Norvegiae circumvagans in periculum maritimum vocata est. Accidit enim, ut omnia quattuor motra eius mari vehementer fluctuante fungi desinerent. In navi circiter mille quadringenti viatores erant, quorum magna pars helicopteris in tutum deportata est. Maior tamen calamitas evitari potuit. (Reijo Pitkäranta)Siccitas Californiae remisitIn California, quae est una e civitatibus Americae Unitis, hac hieme pluviae solito maiores ceciderunt. Quam ob rem meteorologi septimana proxima nuntiaverunt siccitatem, qua illa regio per septem annos continuos laboravisset, iam praeterisse. Quae mutatio rerum imprimis herbis regionum montanarum profuit, quae magnifice florere coeperunt.(Reijo Pitkäranta)De signis veris obviisIn natura Finlandiae iam signa veris apparent. Ornithophili narraverunt se aliquot grues et anseres silvestres in itineribus suis vidisse. Huc accedunt observationes de laris et de cycnis canoris factae, ex quibus patet has aves iam in regiones septentrionales redisse. In locis calidis etiam quidam serpentes et insecta in conspectum venerunt. (Reijo Pitkäranta)
Show More

Unlock more with Podchaser Pro

  • Audience Insights
  • Contact Information
  • Demographics
  • Charts
  • Sponsor History
  • and More!
Pro Features