Podchaser Logo
Home
Zuzana Čaputová praesidens Slovakiae

Zuzana Čaputová praesidens Slovakiae

Released Friday, 5th April 2019
Good episode? Give it some love!
Zuzana Čaputová praesidens Slovakiae

Zuzana Čaputová praesidens Slovakiae

Zuzana Čaputová praesidens Slovakiae

Zuzana Čaputová praesidens Slovakiae

Friday, 5th April 2019
Good episode? Give it some love!
Rate Episode

Zuzana Čaputová, candidata factionis Slovakiae Progressivae, praesidens Slovakiae designata est, cum in altero suffragio plus duodesexaginta centesimas sententiarum sibi collegit. In primo suffragio plus quadraginta centesimas acceperat. Čaputová est prima praesidens femina Slovakiae. In ambitione praesidentiali sententiola praeconialis eius erat: ”Surge contra malignitatem”. Fautoribus suis pollicita est se culturam patriae politicam purgaturam esse. Dixit se eventu suffragii gaudere, sed maxime eo, quod fieri potuisset, ut veritas patefieret et studium hominum etiam sine verbis aggressivis suscitaretur. Ambitionem suam ostendisse humanismum, solidaritatem, veritatem esse valores, qui in societate civili magni haberentur.

Immigratores navem petroleariam occupaverunt

Milites exercitus Melitensis impetu facto navem petroleariam ceperunt, quam profugi Africani occupaverant. Navis in portum Valettae, urbis principis Melitae, gubernata est. Petrolearia, in Turciam ascripta, ex aquis litoralibus Libyae centum octo homines servaverat, sed cum profugi comperissent se in Libyam remissum iri, pars eorum navem occupavit. Nauarcho imperavit, ut in Europam, aut in Melitam aut in Lampedusam, insulam Italiae navigaret. At inter navigationem nauarchus exercitum Melitensem appellavit, qui tribus navibus bellicis et helicoptero succurrit. Relatum non est, an in petrolearia occupanda vis adhibita esset. Abductores tamen manicis ligati in carcerem Valettensem coniecti sunt.

Eventus Hora Mundi (Earth Hour)

In eventu ”Hora Mundi” appellato lumina aedificiorum publicorum in variis mundi partibus ad unam horam exstincta sunt. Actio vespere Sabbati, hora locali octava cum dimidio (20.30), in singulis terris iniit. Propositum actionis, iam tertium decimum ab ordine WWF (World Wildlife Fund) institutae, est moderatores mundi de climatis mutatione commonere.

Delphini mortui in litus Galliae eiecti

Numerus insolitus delphinorum mortuorum in litus Galliae Atlanticum hoc anno eiectus est. Iam tribus mensibus huius anni plures delphini in oram eiecti sunt quam toto anno proximo, nam a mense Ianuario saltem mille centum cadavera reperta sunt. Causa mortis plerumque est, quod delphini retibus piscatorum implicati suffocantur.

Numerus civium Finniae paululum crevit

Numerus civium Finniae anno proximo minus quinque milibus hominum (4789) crevit. His quinquaginta annis incrementum tam lentum non fuit. Proximo quinquennio numerus eorum, quorum sermo patrius erat Finnicus, Sueticus aut Samicus, triginta sex milibus decrevit. Eodem tempore numerus linguis peregrinis loquentium circiter centum milibus crevit. Exeunte anno bis millesimo duodevicesimo (2018) plus quam quinta pars populi Finniae sexaginta quinque annos compleverat. Illi autem, qui nondum quindecim annorum erant, octingenta octoginta duo milia (882 000) numerabantur. Numerus officialis populi Finniae anno proximo exeunte fuit plus quinque miliones et dimidium (5 517 919).

Tuomo Pekkanen

Show More
Rate

Join Podchaser to...

  • Rate podcasts and episodes
  • Follow podcasts and creators
  • Create podcast and episode lists
  • & much more

Episode Tags

Do you host or manage this podcast?
Claim and edit this page to your liking.
,

Unlock more with Podchaser Pro

  • Audience Insights
  • Contact Information
  • Demographics
  • Charts
  • Sponsor History
  • and More!
Pro Features