Podchaser Logo
Home
Kim et Trump convenerunt

Kim et Trump convenerunt

Released Friday, 1st March 2019
Good episode? Give it some love!
Kim et Trump convenerunt

Kim et Trump convenerunt

Kim et Trump convenerunt

Kim et Trump convenerunt

Friday, 1st March 2019
Good episode? Give it some love!
Rate Episode

Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et praesidens Donald Trump in Vietnamia convenerunt de dearmatione nucleari collocuturi. Nec tamen iis contigit, ut concordiam invenirent, sed rebus infectis ex conventu domum redierunt. Id inopinate factum est, quod Kim paulo ante dixerat se ad arma nuclearia exuenda paratum esse. Trump autem censuit illum id tantum voluisse, ut sanctiones Coreanis impositae tollerentur.(Reijo Pitkäranta)

India Pakistaniam aggressa

Aëroplana militaria Indiae impetum in fines Pakistaniae fecerunt. Agitur de prima aggressione, postquam illae terrae anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo (1971) inter se bellum gesserunt. Propositum erat, ut castra exercitationis, quae musulmani in locis montuosis Casmiriae habebant, bombardationibus delerentur. Dicuntur trecenti fere bellatores islamistae illa incursione vitam amisisse. (Reijo Pitkäranta)

Comitia in Nigeria facta

In Nigeria comitia praesidentialia habita sunt. Suffragiis enumeratis apparuit praesidentem hodiernum Muhammadu Buhari quinquaginta sex centesimas (56%) suffragiorum sibi conciliavisse itaque effecisse, ut munus obire pergeret. Ad urnas nonnisi tertius quisque civis adiit. Observatores internationales tamen de multis vitiis in electionibus conspicuis narraverunt.(Reijo Pitkäranta)

Insulae Ovinae reparantur

Ultima septimana mensis Aprilis viatores peregrini ab Insulis Ovinis omnino prohibebuntur. Tum enim nonnisi centum homines voluntarii illuc admittentur, qui insulanis indigenis in variis operibus publicis auxilium ferant. Eorum erit inter alia calles et semitas reparare, signa viarum erigere, varia loca damnis affecta in pristinum statum restituere. (Reijo Pitkäranta)

Niinistö sectionem subiit

Nuntiatum est praesidentem Finlandiae Sauli Niinistö vitio articulari laborare, quam ob rem die Mercurii (27.2.) operationem coxae chirurgicam subiret. Negatur tamen eam sectionem impedire, quominus munera sua praesidentialia solito more exsequatur. Vetitus est tamen itinera aëria septimanis proxime futuris facere. (Reijo Pitkäranta)

Institutum Romanum Finlandiae

Septimana vergente Fundatio Institutum Romanum Finlandiae anniversarium octogesimum in urbe Helsinki agebat. Quod opus eo spectat, ut civibus academicis Finlandiae occasio detur studia antiquitatis in urbe Roma exercendi. Inter cenam sollemnem Eva Margareta Steinby, profestrix de illa fundatione optime merita, nomismate argenteo honorata est.(Reijo Pitkäranta)

Glacies in Finlandia minuuntur

Tempus, quo aquae glacie duratae sunt, in Finlandia manifeste contractum est. Quod apparet ex dissertatione in Universitate Helsinkiensi nuper divulgata. In investigatione etiam notatum est propter calefactionem climatis difficilius esse quam ante firmitatem glaciei aestimare. Commonetur glaciem in magna parte Finlandiae australis interdum per totam hiemem periculosam remanere.(Saara Honkanen)

Show More
Rate

Join Podchaser to...

  • Rate podcasts and episodes
  • Follow podcasts and creators
  • Create podcast and episode lists
  • & much more

Episode Tags

Do you host or manage this podcast?
Claim and edit this page to your liking.
,

Unlock more with Podchaser Pro

  • Audience Insights
  • Contact Information
  • Demographics
  • Charts
  • Sponsor History
  • and More!
Pro Features