Podchaser Logo
Home
Comitia in Estonia parlamentaria

Comitia in Estonia parlamentaria

Released Friday, 8th March 2019
Good episode? Give it some love!
Comitia in Estonia parlamentaria

Comitia in Estonia parlamentaria

Comitia in Estonia parlamentaria

Comitia in Estonia parlamentaria

Friday, 8th March 2019
Good episode? Give it some love!
Rate Episode

In comitiis die Dominico actis Estonienses in novum parlamentum unum et centum (101) delegatos creaverunt. Factio dextra-liberalis reformativa triginta quattuor (34) delegatos accepit, factio centralis viginti sex (26), factio patria-conservativa duodecim (12), democratae sociales decem (10). Plurimum crevit EKRE (Eesti Konservatiivne Rahvaerakond), factio populi conservativa, quae sedibus in novo parlamento duplicatis undeviginti (19) delegatos habet. Maximum votorum numerum accepit Kaja Kallas, praeses factionis reformativae, cui viginti milia octoginta tria (20 083) suffragia data sunt. Probabile videtur, ut illa regimini futuro praesideatur. Constitutio autem novi regiminis difficile erit, nam et factio reformativa et democratae sociales iam recusaverunt, quominus cum conservativis (EKRE) cooperarentur.

USA et Corea Meridiana exercitia militaria restringunt.

Exercitia militaria Coreae Meridianae et Americanorum, quibus etiam ducenta triginta milia militum interesse solebant, restringuntur. Ministri defensionis utriusque terrae rem in colloquio telephonico die Sabbati confirmaverunt. Consilium ad id spectat, ut labores ad arma nuclearia Coreae Septentrionalis exuenda sustineantur et tensio militaris in paeninsula Coreana mitigetur.Venetiae pretium aditus periegetis imposuerunt

Carnevalia Venetiarum hornotina post celebrationes duarum septimanarum die Martis ad finem venerunt. Neque tantum illis diebus sed per totum annum illa urbs amoena et romantica periegetas attrahit. Circiter vicenae quinae miliones viatorum quotannis Venetias visitant, ex quibus autem quaternae denae miliones unum tantum diem ibi versantur. Nuperrime Venetiis constitutum est, ut viatoribus diurnis pretium aditus trium euronum imponeretur. Proximo anno pretium inter sex et decem (6-10) eurones variabit. Sumptus annui purgationis mediae urbis et monumentorum sunt tricenae miliones euronum.

Certamina in Seefeld hiberna

Certamina mundialia athleticae hibernae in Seefeld Austriae finita sunt. Finni, qui praesertim scridatione et desultura scridatoria olim excellebant, rem pessime gesserunt, cum unum tantum nomisma idque aeneum reportaverunt. Inter athletas Finnos optimus fuit Iivo Niskanen, qui certamine scridationis quindecim chiliometrorum tertius fuit.

Lapponia peregrinos usque attrahit

Mense Ianuario pernoctationes peregrinorum in Lapponia circiter ducenta sexaginta septem milia (267.000) numerabantur, quod quinque fere centesimis (5%) plus erat quam anno ante. Plurimos periegetas Lapponia ex Francia attraxit, sed etiam numerus Asiaticorum plus quindecim centesimis (15%) crevit. Numerus autem Britannorum et Russorum in Lapponia paulo minor erat quam ante.

Aer in Finnia purus

Ex relatione de qualitate aeris (2018 World Air Quality), quam ordines Greenpeace et Airvisual hac septimana divulgaverunt, nonaginta centesimae (90%) hominum aerem inquinatum spirant. Finnia autem qualitate aeris secundo loco post Islandiam posita est. Pessima est qualitas aeris in Bangladesa, Pakistania, India, Afganistania, optima, praeter Islandiam et Finniam, in Australia, Estonia Suetiaque.

Tuomo Pekkanen

Show More
Rate

Join Podchaser to...

  • Rate podcasts and episodes
  • Follow podcasts and creators
  • Create podcast and episode lists
  • & much more

Episode Tags

Do you host or manage this podcast?
Claim and edit this page to your liking.
,

Unlock more with Podchaser Pro

  • Audience Insights
  • Contact Information
  • Demographics
  • Charts
  • Sponsor History
  • and More!
Pro Features