Septimana ineunte Stefan Löfven, princeps minister Suetiae recens delectus, iter in Finlandiam suscepit. Die Lunae (28.1.) praesidentem Sauli Niinistö, postridie eius diei collegam suum Juha Sipilä in urbe Helsinki convenit. In colloquiis eorum relationes mutuae tractabantur, sed etiam summae quaestiones ad Unionem Europaeam pertinentes propositae erant.(Reijo Pitkäranta)Novum nomen Macedoniae
Parlamentum Graeciae pactum historicum probavit, ex quo civitati Macedoniae nova appellatio Macedonia Septentrionalis inderetur. Decursu annorum Graeci nomini terrae vicinae hodierno tam vehementer adversabantur, ut inter alia impedirent, ne Macedonia in societatem Unionis Europaeae accederet. Consensus auxilio Nationum Unitarum factus finem imponit discordiae, quae relationes internationales per tria decennia arrosit.(Saara Honkanen)
Rerum in Venetiola status
In Venetiola contentio de potestate inter praesidentem Nicolás Maduro et ducem oppositionis Juan Guaidó orta est. Discordia eo venit, ut Guaidó se praesidentem civitatis profiteretur. Etiam moderatores nationum praepotentium se illi discrimini immiscuerunt. Russi enim regimini hodierno favent, Americani autem cum adversario eius stant. (Reijo Pitkäranta)
De rebus Afganistaniae
In urbe Quataria pactum de bello in Afganistania componendo adumbratum est. Dicunt inter Talibanos et legatum specialem Americanorum convenisse, ut copiae peregrinae ex Afganistania reducerentur idque duodeviginti mensibus post, quam foedus pacis approbatum esset. Talibani polliciti sunt se impedituros esse, ne ordo terroristicus al-Qaida in Afganistania consideret.(Reijo Pitkäranta)
De conventu climatico
Quinque terrae septentrionales viribus coniunctis mutationem climaticam coercere et in hac re ceteris civitatibus exemplo esse conantur. Ministri Finlandiae, Suetiae, Norvegiae, Daniae, Islandiae conventu in urbe Helsinki habito edictum divulgaverunt, quo alias nationes hortantur, ut pacto climatico Parisiensi servato eo spectent, ne temperatura media annis futuris sesquigradum Celsianum excedat.(Reijo Pitkäranta)Hispania in ius vocatur
Fieri potest, ut Regnum Hispania ab Unione Europaea in ius vocetur, quod regioni uliginosae nomine Doñana tutandae non satis bene providerit. Agitur de viridario nationali in provincia Vandalicia sito, quod multis herbis et animalibus rarissimis excellit. Dicuntur iam complures anni esse, cum Hispani de natura illius loci protegenda nihil curent. (Reijo Pitkäranta)
Dania minime corrupta
Hac septimana novissimus index corruptionis palam factus est. Centum octoginta quinque civitatibus inter se comparatis apparuit Daniam anno proximo corruptione purissimam fuisse. Secundum locum obtinuit Nova Zelandia, tertium Finlandia una cum Suetia, Singapura Helvetiaque.(Reijo Pitkäranta)
Podchaser is the ultimate destination for podcast data, search, and discovery. Learn More